# Historia anatomica 84.5-8

André Du Laurens, Historia anatomica, 84.5 to 84.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/84.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/84.5

Ex his alij sunt incisores, alij canini, alij molares. Incisores aut incisorij, πρόσθιοι dicuntur, id est, primi, non ortu, sed occursu & situ; anteriores etiam ea ratione vocantur & primores à Celso, τομεῖς quoque καὶ τεμνικοὶ à secandi munere, διχαστῆρες à diuidendo; morsu enim cibos diuidunt; κτένες, à forma pectinis, aut à κτείναν; γελάσινοι, quod inter ridendum primi nudentur; ogει; ab acutie appellantur, nam gladiorum in modum acie sunt praetenui. Sunt quaterni in vtraque maxilla. Eorum superficies externa intus caua est, foris aliquantulum gibba, interior pars in acutum vergit. Canini Graecis κινόδοντες dicti, non tam figura, quàm vsu & oogle Hosted by C duritie prioribus sunt crassiores, obtusiores; duo tantum sunt, quia homo animal est mansuetum & politicum. Horum vsus est, vt si quid propter duritiem ab incisoriis scindi non possit, id ipsi confringant; oculares vulgus appellat, quod in eos nerui oculos mouentis portiuncula feratur eorumque extractio periculosa censetur. Postremi sunt molares decem μύλαι, μυλίται & μύλοι vocantur, quod iis velut molis conteratur cibus, propterea aspera & inaequalis est eorum superficies, γομεφίοι quoque, ab insertione clauium simili & πλατεῖς, id est lati dicutur, cumque mussitantes pueri enitentibus iis fari soleant, φραστῆρες appellati sunt. Molarium autem posteriores duo ab Hippocrate libello περὶ ἄρχων, σωφρονιστῆρες, id est, dentes sapientiae vocantur, quod trigesimo aetatis anno & quarto septenario erumpant; quo tempore σωφρονεῖν, id est, sapere incipimus. Auicenna, dentes sensus & intellectus nominat, Aristoteles verò κράντηρες ἀπὸ τοῦ κραίνειν καὶ ἀπὸ τοῦ πληροῦν τὴν ἡλικίαν, quod aetatem perficiant compleantque, Latini genuinos dicunt. Homini plures natura dedit molares quàm incisorios, ferocibus pauciores, quia illi ad mandendum primariò sunt constructi, hi ad pugnam etiam. Hic dentium omnium numerus esto. Singuli dentes radices suas habent. Primores & canini vnica radice nituntur, maxillares binis aut ternis. Est tamen hoc in molarium radicibus perpetuum, quod dentium genae inferioris radices & pauciores sunt, & minores, quia genae superioris rarior est molliorque substantia, itaque non haerent ita firmiter dentes. Adde quod inferiores dentes in radices grauitate sua incumbunt, superiores autem pendulae sunt, pluribus ergo egent vinculis.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
