# Historia anatomica 84.9-12

André Du Laurens, Historia anatomica, 84.9 to 84.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/84.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/84.9

Caeterùm vniuersa dentium series, φραγμὸς dicitur, id est, septum, quod linguam sepiat. Pars gingiuis proxima μωμίσκος, sedes qua concaui sunt intus ὀλμίσκος, summitates latae, quibus cibum mandimus, τράπεται, id est, mensae, dentium vero interstitia, ἄρμοι vocantur. Epilogus cauitatum, sinuum & foraminum totius capitis. CAP. XXII. N capite cauitatum differentias tres cum Syluio statuimus, fossam, foramen, & sinum. Fossa est velut vallis quędam ossibus seu collibus vndique conclusa. Foramen ductus est vtraque parte pertusus; sinus verò ab ore angusto in amplitudinem crescit. Fossae aliae sunt internae, aliae externae. Internae sex sunt cerebro continendo dicatae: duae in osse frontis inferno ad nares & oculos omnium minimae; duę in occipite omnium maximae; duae situ & magnitudine mediae. Externae quatuordecim sunt, duae sub auribus maxillae inferioris caput exci pientes, duae in apophysi pterigoide, duae ad sextae coniugationis foramen prae ruptum, duę supra, totidemque infra palatum, duae sub zygomate in temporum cauitate, duae postremò in oculorum orbita. Foramina alia interna sunt, alia externa. Interna in interiore caluae basi conspicua numero sunt 25. vtrinque duodecim. Primum in osse cribroso cernitur, quod licet multiplex sit, pro vnico tamen hic numeratur. Hoc inspiratur aër odorque ad cerebrum, & mucosa cerebri illuuies expurgatur. Secundum in sella Sphenoides apparet, quo in palatum transcolatur pituita. Tertium optico neruo exitum praebet. Quartum neruis oculum mouentibus & arteriis venulisque exiguis aditum parat. Quintum per exiguum & rotundum priori subditum, portionem quinti paris in crotaphitam musculum transmittit. Sextum oblongum tertio & quarto neruorum paribus est deCani norum vsus. Molares. Dentes sapientiae. Radices dentium. Cur radices dentium genae superioris plures sunt. Fossa quid. Fossae internae sex. Externae quatuordecim. Foramina interna 25. Foramina externa. Sinus octo. An totum corpus dentis sentiat an pars Sentire totum dentem. AuthoritaYca. Car ab intenperte potius dolent dentes, quà solicione contini. Varia opiniostinatum. Septimum sexto contiguum, venam iugularem immittit. Octauum velut praeruptum, carotidem insignem in cerebrum ascendentem excipit. Nonum foramen anfractuosum est & in aurem peruium neruo auditorio dicatum. Decimum satis amplum, sextam neruorum coniugationem emittit, & iugularis ac carotidis portionem immittit. Vndecimum septimo neruorum pari traijciendo est destinatum. Duodecimum exile admodum & propè apophysin occipitis situm, ceruicalis venae & arteriae reliquias immittit. Postremum & omnium maximum spinali medullae exitum praebet.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
