# Historia anatomica 85.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 85.1 to 85.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/85.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/85.1

Alij volunt candens ferrum vnà cum temperie sensum auferre, vt in eschara. Aristoteles putat à frigido affici dentes, quòd dentium meatus caloris sint exigui, qui à frigore facilè superantur. Existimant quidam ratione nerui, frigidi appulsu magis offendi, quia frigidum neruis inimicissimum. Afferri solet & haec ratio perelegans, vt caro ob mollitiem, quia magis sectioni patet, difficilius solutionem quàm intemperiem tolerat; ita ossa ob duritiem quia minus solutioni patent, ab intemperie faciliùs & magis laeduntur; sic ferocia & robusta animalia, sagacia non creauit natura, timida verò vel astu, vel pernicitate armauit. Ego à primariis qualitatibus dentes magis affici quàm à secundariis, quae secant exasperantque, existimo, quia duri & mollis qualitas membranae & neruo interiori ob dentis duritiem ac densitatem non facilè communicatur; quae verò calefaciunt & refrigerant, spiritum animalem tenuissimum per dentis substantiam diffusum alterantes, membranam neruumque afficiunt. Areteus lib. secund. de signis & causis diuturnorum morborum, quaestionem hanc soluit eleganter. Non colent inquit dentes vel minimum etiam si quis secet, aut collidat; at si quis ab ipsis doleat, nihil est eis ad dolorem citandum potentius. Causam quidem veram solus Deus nouit, probabilem verò & verisimilem etiam homines. Est autem vt simpliciter dicam eiusmodi. Quod praedensum est contactum vulnerationemque non sentit, idcirco & ex tactu vulnerationeque non dolet, dolor enim est res aspera sensui, densum autem non est exasperabile, ideo quoque est indolens; at rarum bono sensu praeditum est, & vulnere exasperatur. Caeterum quoniam & densa ingenito calore viuunt, per hunc eundem calorem etiam sentire possunt. De materia dentium, & cur continuò crescant. QVAESTIO XIII. X seminis corpulentia, tanquam principio materiali, spermaticas omnes partes generari, quaest. septima libri primi, validis rationum momentis confecimus, ossa autem ex crassiore & pinguiore eius parte effingi, initio huius libri demonstrauimiis. Dentes spermaticas partes esse, easque osseas lu seCce meridiana est clarius, prima igitur eorum stamina & rudimenta ex mine delineari cum caeteris partibus existimandum. Videtur tamen contrarium sentire Hippocrates.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
