Latin
85.5 to 85.7
André Du Laurens, Historia anatomica 85.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam libro de carnibus, diuersam dentium &ossium materiam agnoscit, quia dentes ex alimento maxillarum gigni putat, quod vt triplex est, ita triplicem dentium profert generationem. Dentes (inquit) ideo posterius generantur, quia ex oßibus maxillarum incrementum fit glutinosi, &quod ex pingui inest, à calido siccatum exuritur, &fiunt dentes reliquis oßibus duriores, quia nihil frigidi inest. Et primi quidem dentes nascuntur à victu in vtero, &postquam natus fuerit puero lactenti à lacte: vbi verò hi exciderint, à cibis &potibus. Omnis ergo dentium generatio Hippocrati ab alimento est, quod copiosißimum suppeditant ambae maxillae, nam &cauae sunt, &medullosae, &venas habent peculiares per earum substantiam excurrentes, quod in caeteris oßibus non apparet. Solae linquit Hippocrates) ex oßibus maxillae ipsae in seipsis venas habent, &ob id alimentum vberius in ipsas quàm in alia ossa trahitur, ob idque augmentum ipsae à seipsis tale reddunt, quales ipsae existunt. Damnatur à quibusdam haec Hippocratis opinio. Nam cur maxillis, aiunt, potius vis illa formatrix insita est, quàm caeteris oßibus? An non reperiuntur ossa quamplurima caua &medullosa, quibus vis illa procreatrix non conceditur? sunt lumborum vertebrae multis foraminibus peruiae, quae venas lumbares dictas admittunt. Sed &per cranij diploen venulae perreptant quamplurimae. Ego de generatione dentium ita sentio. Primariam dentis partem in vtero generari ex crassa &paulò pinguiore seminis portione, quae ideo celeriùs à calore siccatur, pusilla autem seminis illa portio mucum referens, &in maxillis latitans, ab earum alimento fouetur, augetur, nutritur.