# Historia anatomica 89.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 89.5 to 89.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/89.5

quasi rotundum primae vertebrae sinum excipiendo denti dicatum circundat, & Ligamenta dentem firmans spinalem medullam tegit, ne ossi nudo & errabundo occurrens laedatur. Enimuero particularem hanc articulationem & symphysin solius motus gratia comparatam existimo. Debuit enim caput, vt infinitas sensilium imaCausae particularis illius gines exciperet, variis motibus expeditè moueri. Diuersi autem motus & faciles articulationis multa postulabant, vnicam scilicet articulationem, eamque laxam, capita exquisi& symphytè rotunda & cauitates semicirculares. Sed tam nobile membrum & diuinitatis seos. particeps simplici laxaeque articulationi committere non erat tutum: sagax itaque & prudens natura securitati consulens, quod vnius articuli laxitate praestare non debuit, duobus paruis arctioribus, & varietate musculorum compensauit. QuamobCapitis motus diis. Kecti duo. cbli. ἄτιο. Quid distent dorsi vertebrae à ceruicis vertebris. Namina vertebrarum dorsi. Lumborum vertebra. Oßis sacri noIL. rem simplices omnes & proprios capitis motus super duobus spondylis perfici voluit. Sunt autem proprij capitis motus duo, rectus & obliquus. Recti duae sunt partes, flexio & extensio; flexio fit annuendo, extensio renuendo. Obliquus motus fit dum in latera, ad lęuam quippe aut dextram caput circumducitur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
