# Historia anatomica 91-2

André Du Laurens, Historia anatomica, QVAESTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/91-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/91-2

QVAESTIO. IHIL in tota ossium historia me magis exercuit, quàm natura motus capitis: & articulationis, quae fit cum superioribus vertebris, ratio. Galenus multa & praeclara ea de re scriptis mandauit duodecimo de vsu partium; sed tota ferè in eum inuehitur Anatomicorum turba. Ego totius dispuCapitis motus tationis summam breui contraham. Capitis motus alij sunt proprij, alij communes: proprij duo, alter rectus, alter obliquus. Recti duae sunt parProprij duo sunt. tes, flexio & extensio flexio fit annuendo, extensio renuendo: obliquus motus fit dum in latera ad laeuam quippe aut dextram caput vertitur. Communis motus capiti & ceruici est, dum humeros versus inclinatur; non enim potest caput immota ceruice in scapulam & humeros ferri. Proprij omnes motus super prima & secunda vertebra perficiuntur, ideoque Galeni opinio de motu pripluribus vinculis ab occipitio natis alligantur, nam nobile membrum & maximum simplimae & secunci articulationi laxaeque committere non erat tutum. Eum qui annuendo & renuendo fit à cadae vertebrae. pite & secunda vertebra perfici vult Galenus libello de oßibus & 12. de vsu partium; eum verò quo ducitur vertiturque caput in latera, super prima vertebra. Recentiores contrà, Recentiorum motum qui annuendo & renuendo fit pendere volunt ab articulatione capitis cum prima contraria opinio. vertebra, motum verò, quo in orbem agitur caput (ita enim loquuntur) ab articulatione occipitis cum dente. Si enim aiunt) moueretur caput ad latera super primam vertebram, daRationes eorum. Opinio Galeni defenditur & confirmatur. Galeni elegans demonstratio. Juniorum argumenta convelluntur. Malè Galen. intellexerunt Neoterici. Calenus nihil de circulari morit.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
