# Historia anatomica 92.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 92.1 to 92.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/92.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/92.1

Obiectis recentiorum. Solatis. retur vacuum, & quoties in orbem mouetur caput, toties luxaretur, quia quae verti & circumagi debent, rei vni velut axi inniti solent, non duabus oppositis partibus; at apophysis pyrenoides est velut axis. Ego Galeni sententiae malo assentiri: namque, vt rem in pauca contraham, rectum motum super prima, obliquum super secunda fieri, & vertebrarum structura, & articulationis modus, & musculorum caput mouentium insertio satis indicant. Prima vertebra suis infernis cauitatibus ita secundam complectitur, vt omnia huius latera aboleantur, apparent etiam in ea articulatione cauitatum labia, ne si quando in magnis motibus exiguum quiddam aberrare contingeret, eminentiae foras exciderent. Elegans sanè est haec Galeni demonstratio. Videamus (ait) cur labia cauitatum primae vertebrae & ligamentum dentis construxit natura, nec voluit vt ex infernis partibus aut transuersis processibus nerius manaret. An non quia periculum erat, ne in violentis motibus, in quibus ea vertebra situm mutare potest, illae exiguum aberrarent, hic verò diuelleretur, aut comprimeretur: at in recto motu nec neruus comprimi, nec situs vertebrae multum immutari potest, sed in eo tantum quo vertitur caput in latera. ergo verißimilius est cauitatum labia quae in prima vertebra conspiciuntur obliqui motus gratia constructa. Quod si rectorum motuum gratia eas cauitates fecisset natura, aliam quidem in anteriore, aliam in posteriore parte locasset. Secundae autem vertebrae structura rectum motum super ea perfici testatur; habet enim superiore parte dentiformem processum, inferiore totum illius corpus, non plana basi, sed in priora decliui & recuruata, semicirculi in modum desinens, in tertij spondyli cauitatem inseritur. Quod si obliquus motus super secunda vertebra fieret, vt contendunt Neoterici, oporteret primam vertebram inferna parte, & secundam superna esse planas, & hanc solum habere dentem, super quem velut ad axem circumageretur caput. Musculorum etiam insertio nostrae fauet sententiae.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
