Latin
92.5 to 92.8
André Du Laurens, Historia anatomica 92.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam rectorum quatuor duo maiores à spina secundae vertebrae orti, &in occiput lati, caput ad secundam vertebram trahunt, quod est renuere; obliqui verò duo à spina secundae vertebrae orti, in transuersas primi spondyli apophyses inserti, illum obliquè mouent. Neotericorum aduersas Galenum argumenta nullius sunt momenti. In idem enim luxationis &vacui periculum incidunt, quod effugere conantur, quia si super apophysi dentiformi vertatur caput; an non pari modo vertebrarum extrema dehiscent? Praeterea de circulari motu contra Galenum disputant, de quo ne verbum quidem vllum. Decepit eos, vt opinor, Graeca dictio περιάγειν. Non enim περιάγειν, est in orbem agi, sed detorquere in latera; nunquam verbo κυκλοφέρειν vtitur Galenus. Sunt haec ipsius verba 12. de vsu partium. ἔστι δὲ κοινὰ μόρια τραχήλου καὶ κεφαλῆς δὲ ὧν ἐπινεύομεν καὶ ἀνανεύομεν καὶ περιάγομεν αὐτὴν εἰς τὰ πλαγια. id est, Sunt autem partes colli &capitis communes eę, per quas caput ipsum deprimimus atque attollimus &in latera vertimus. Et alibi. Quum totius capitis duos oporteat esse motus genere, alterum quidem dum annuimus &renuimus, ἑτέραν δὲ εἰς τὰ πλάγια περιφερόντων αὐτὴν, αἰterum dum in latera detorquemus. Cur ergo de circulari motu contra Galenum Columbus? Obijciunt Neoterici, si flecteretur caput super secunda vertebra, spinalem medullam periculi expertem non futuram: comprimeretur enim saepissimè aut frangeretur. Sed videant qua arte huic incommodo natura prouiderit. Excauauit scilicet eam primae vertebrae partem quae dentem excipit, &ligamentum apposuit dentem omni ex parte ambiens, ne laederetur medulla. Concludamus ergo, proprios omnes capitis motus fieri per articulum ad primam &secundam vertebram, rectos quidem secunda, obliquos verò prima diarthrosi; non ita tamen vt non iuuentur, illi quidem, prima, hi verò secunda. Cur enim rectos musculos, vt acutè disputat Syluius contra Vesalium, breuissimos à primi spondyli parte postica in occiput inseruisset, nisi haec prima diarthrosis motum capitis rectum adiutura fuisset, faciendum tamen praecipuè à rectis duobus aliis musculis maioribus à spina secundi spondyli in occiput tendentibus? Cur item obliquos musculos affixisset duos apophysi transuersae primi spondyli &spinae secundi, nisi motum capitis obliquum à prima diarthrosi praecipuè fieri voluisset, à secunda tamen iuuari?