# Historia anatomica 94.1-4

André Du Laurens, Historia anatomica, 94.1 to 94.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/94.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/94.1

Costarum noIIIIA. Articulatio costarum duplex. Figura costaram. Partes costarum. est, & ensiculata vsurpatur, aliquando metonymicos pro orificio superiore ventriculi, quod sub ea cartilagine vsurpatur. Sic in coacis praenotionibus στήθεος δη ξιν καὶ πικρότητα, sterni morsum & amarorem dixit, id est, oris ventriculi, vt idem sit eo loco δῆξις περὶ στῆτος, quod καρδιογμὸς. & in Epid. σήθεα κατακορέα, pectora bile abundantia dicuntur. Ossium sterni numerus incertus est pro aetatum varietate; nunc enim septem apparent, nunc quinque, nunc tria, interdum vnicum. ita vindicari poterit a recentiorum calumnia Galenus. Quomodo autem in diuersis aetatibus se habeant illa ossa, paucis accipite. Puerulorum sternum in prima generatione totum est cartilagineum, vbi autem in os formari incipit, celeriùs ossis speciem superiores quàm inferiores, & mediae quàm extremae partes assumunt, nunc totum sternum sex particulis constat, quas linea transuersa secludit, interdum septimum reperias os, sed rarò, quia cum inferiores costae semper minus distent, dum inseruntur, quàm superiores, sexta adeo septimae est vicina, vt quia ipsam tangit, nulla prorsus aut diuisio, aut linea remaneat. In adultis nunc quatuor, nunc tria tantum apparent sterni ossa, hoc tamen ferè perpetuum est, prius aboleri lineam in infernis quàm supernis partibus. Primum os amplum est & crassum; sinum habet vtrinque superiore parte, cui clauiculae caput inarticulatur; habet autem in medio velut foueam, quam superiorem furculam vocat vulgus. Secundum angustius est & multos habet sinus, qui constarum terriae, quartae, quintę & sextae cartilagines protuberantes excipiunt. Tertium exiguum est, definitque in cartilaginem mucronatam, cuius historiam suo loco describemus. Quia verò tota sterni figura ξίφει, id est, gladio similis est, sternon ipsum xiphoeides nonnullis appellatur, licet vulgus extremae tantum cartilagini nomen id tribuat. Caeterùm dum Galenus septem ossa sterno attribuit, non ad transuersas diuisiones respicit, sed ad eos sinus in quos costarum fines cartilaginei inseruntur. De costis. CAP. XXIX. HORACIS latera πλευρα dicuntur, quod latera efforment, & σπάθαι, quod remorum in morem sint collocata, vulgus costas appellat. Earum duplex est articulatio, altera cum spondylis dorII, altera cum sterni cartilaginibus. Articulatio haec ambigua dicicur & neutra à Galeno; nam ratione obscuri motus synarthrosis dici potest; ratione autem compositionis, quia & sinus & capita adsunt, diarthrosis. Caeterum costarum omnium non est omnino eadem articulatio.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
