# Historia anatomica 94.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 94.5 to 94.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/94.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/94.5

Superiores namque nouem posteriore parte duplici connectuntur articulo, altero ad vertebrarum corpus, altero ad transuersam apophysim. Inferiores simplici tantum, quia superioribus costis majus à vertebris quàm à sterno robur accedere debet. Superiores septem perfectam cum sterno habent articulationem, inferiores quinque neutiquam ad os pectoris perueniunt, sed inchoatae & quasi mutilae in cartilagines finiuntur, quae sursum retortae inter se quasi conglutinatae cohaerent. Costae, figura sua arcum referunt; in exortu angustiores sunt & subrotundae, deinde paulatim latescunt, postmodum angustiores redduntur. Partes earum extremae sursum spectant, mediae deorsum, & mediarum partium, quae pars inferior est tenuior, quae superior crassior apparet. Prima omnium est latissima, inferiores omnium angustissimae, mediae medium tenent. Costarum pars latior palmula dicitur πλάτη Polluci; angustior quae spinam attingit κωπίον, remulus. Sunt costae vbique laeues, nisi qua exasperatae musculorum intercostalium insertionem aut exortum recipiunt, aut qua parte tubercula efformant, quibus vertebrarum sinibus articulantur.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
