# Historia anatomica 97-2

André Du Laurens, Historia anatomica, CAP. XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/97-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/97-2

CAP. XXXIIII. VMMA & extrema manus Graecis ἀκρόχειν, in tres partes diuiditur, in carpum, matacarpum, & digitos. Καρπος seu Brachiale, Hesychio, κτεὶς, Arabibus rasetta, octo constat ossibus, quae propriis carent noCarpi ossa octo. minibus. Eorum figura inaequalis est, nunc gibba, nunc sima, partim recta, partim rotunda. Connectuntur vinculorum & cartilaginum interiectu. Eorum verò inter se articulatio ad eam referenda est, quam neutram & dubiam ex Galeno appellauimus. Nam ratione obscuri motus synarthrosis, ratione autem compositionis diarthrosis dici potest.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
