# Historia anatomica 99.5-6

André Du Laurens, Historia anatomica, 99.5 to 99.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/99.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/99.5

Tarsi ossa septem sunt, ex quibus quatuor propria Tapsi ossa. habent nomina, tria nomine carent. Primum ἀστράγαλος ἄστριος Astragalus. dicitur, Latinis talus, os ballistae, ab imis tibiae & peronae processibus comprehenditur. Appellatur etiam τέτρωρος, id est, quatrio, à quatuor ipsius lateribus, dextro, sinistro, antico, postico: Pars superior in medio caua, vtrinque superciliosa, trochleae similis est, inferior inaequalis est, ter gibbosa, bis cauata. Secundum πέρνα, id est, os calcis, calx, calcaneum dicitur, omnium maximum & Calcis os. crassissimum, in quod trium musculorum tendines chordam efficientes inseruntur. Tertium à scaphae & cymbae similitudine σκαφοειδὲς, id est, os nauiculare, ha- Nauiculare. Citboides. bet in gibbosa parte tres superficies planis proximas. Quartum à forma cubi κυN ij Hosted by Googl Pedij ossa. Digitorum Ossa sesamoidea cur dicta. Numerus ossiculorum incretus. In manu interna sunt 19. Vsus horum oßiculorum in mιψιν. Vsus sesamoideum in pedum articulis. Cur in sceleto non describatur os hyoides. βοειδὲς dicitur, os tesserae, quadratum est. Reliqua tria innominata sunt, à Fallopio tamen χαλκοειδῆ, quod cuneum referant, id est cuneiformia dicuntur. Metatarsus, quod πεδίον dicere malunt quidam, alij plantam, quinque ossibus constat.

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
