# Historia anatomica iii

André Du Laurens, Historia anatomica, STVDIOSO LECTORI ANDREAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andre-du-laurens/historia-anatomica/iii

STVDIOSO LECTORI ANDREAS LAVRENTIVS SAL. EDIDERAM (candide Lector) superioribus annis amicorum precibus euictus opera quaedam Anatomica; quae cùm laudari à multis viderem; ego verò dum ea perlegerem mihi ipsi non satisfacerem, incudi illa reddere & iterum tunderevisum fuit. Multa in historia Anatomica desiderabantur, quae in opere hoc videbis satis accuratè expressa. Similares enim particulas sparsim & confusè satis descripseram, nunc ordine singulas percurro, & ex illis tanquam medicis & sensibilibus elementis totum corpus compono, idque libris quatuor. Totum hoc in dißimilares partes resoluo, in organa scilicet naturalia, vitalia, animalia & artus, idque libris septem Est autem instituti mei haec ratio. Historiam cuiusque partis primùm describo, dein quaecunque in ea occurrunt inuoluta summeque ardua aperio, & controuersias omnes Anatomicas, commentariorum instar, attexo. Hippocratis & veterum libros Anatomicos multis difficultatum inuolucris implicitos explico, Galenum à recentiorum penè innumeris calumniis vindico, non ita tamen vt ei plus faueam quàm veritati. Ego enim hactenus is fui, qui nullius iurare in verba magistri assueui. Multa prioribus seculis incognita & diligenti nostra obseruatione animaduersa in apertam lucem profero. Quia verò figurarum inspectio multorum oculos oblectat, nec omnino tyrunculis est inutilis, praecipuas & communiores depingendas curaui, nouas etiam addidi, vt eas quae vteri vasa spermatica à nemine adhuc descripta, spinalis medullae & neruorum ab ea prodeuntium diuaricationem, cordis in foetu & recens natis anastomoses, venarum portae & caua communiones delineant. Accipe igitur (studiose Lector) nouum hoc opiis libris septem auctum & ducentis ferè capitibus illustratum; in quo exarando, si paulò longior fui quàm postulares, rogo te per candorem animi tui, ne genium nostrum & propensum in φιλιάτορους studium accuses; sed multa condones nobis, cùm & aulicae occupationes, & armorum strepitus, & ea quam Regi nostro debeo aßiduitas, saepe animum à studiis & manum a calamo auocarint. Bene vale, & iucundissimis nostris laboribus diu fruere. Datum in aula Regia anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo nono. ago. FRANCISCI ROSSETI REGIS MEDICI, AD DOMI

---

André Du Laurens, Historia anatomica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Historia_anatomica.
