Latin
NVM LAVRENTIVM, PRO RECENTE SVA
André Du Laurens, Historia anatomica v-2
Unproofread scanNot analysed yet
Anatome,
Εὑχαριστικόν.
ON opus est laudent tua tot tantique medentes
Scripta minusque loco quicunque minore sedemus
Namque ferunt secum propriae praeconia laudis.
Sed quisnam mundi (quas tot scrutare) minoris
Diuitias, vires, vsum, ornatumque professus
Dicere laudator falsus non fallat hiantum
Attentas aures, vulgique subire cachinnos
Non metuat; nisi cui nihil est in fronte pudoris,
Et populo ridente audet pręferre lucernam
Aestiuo soli, caecusque praeire videnti?
Idne volunt quia te laudare haud vltima laus
est
Quamuis sat celebrem scriptorum iure tuorum
Iis quibus in libris sua nomina scripta videri
QQuos paris aeternum victuros) ambitiosae
Igniculo famae prurit secreta Cupido?
Subticuisse tamen dantis benefacta putatur
Ingrati esse animi non excusabile probrum
Illi qui dignas debent tibi soluere grates
Supprimit: idque ideò meritis quia gratia defit,
Exhaustos abs te queat vt pensare labores.
Attamen est aliquid memorem, fidumque dicare
Erga illos animum, bene qui fecere priores.
Sed quid agant (dices) sexcenti (turba tuorum
Miratrix operum tibi dedita) siue medendo
Officium faciant, (quo nunc sum ordine) siue
Voce, manuque rudes doceant quot partibus intus,
Et quàm diuersis homo sit constructus, &extra.
Inter quos vnum quae te vigilantia nuper
Fecerat, illa loco te tandem principe sistit.
Laudibus ergo tuis certatim insistere pergant,
Materies nostris non est ea viribus aequa,
Hoc mihi nunc satis est (tenues quia plura nequimus)
Si quascunque decet, possumque offerre merenti
Grates accipias. Id donum Iuppiter ipse
Auro pluris habet, gemmisque, &thure Sabaeo.
Qui benefactori multum debere fatetur
Ingenuè, fieri maioris debitor aeris
In benefactores spe non fallace meretur.
Iis caput exsoluens veteri pro foenore quicquid
Possidet, ac vitam, te sic poscente rependit.
Ergo velut donis homines maioribus auget
Illos coelicolûm solio pater almus ab alto, Qui didicere illi grates persoluere grati, Sic tu Gemma scholae Pelij carissima montis (Cuius ego medicum suxi lac matris alumnus