Latin
NVM LAVRENTIVM, PRO RECENTE SVA
André Du Laurens, Historia anatomica vii
Unproofread scanNot analysed yet
Macte (inquam virtute Heros Phoebae, sequetur
Aemula posteritas quidquid tua scripta docebunt
Dicendum rudibus, reminiscendumque peritis,
Omnia namque soles sensu, &ratione probare,
Inuictis rerum, doctrinarumque ministris,
Anceps naturae, meliorve vel artis habendus
Sis mystes; quod nec forsan diuinet Apollo,
Cesso ne videar blandiri, dum tibi de te
Quid nos praeterea (memores tamen ante bonorum)
Speremus versu, praesenti scribo rogatus.
Sed quid calcar equo, currenti, subdo, nec illi
Author sum potius ne sudans ilia ducat:
Est aliquo prodire tenus, sat prata biberunt
Nostra, tui fluido quae libri fonte rigantur.