Latin
LIBRI VNDECIMI CAPITA
André Du Laurens, Historia anatomica xlv
Unproofread scanNot analysed yet
Namque vt singula, à capite ad pedes, percurram: soli animalium homini orbiculari figura tornatum est caput, tum ad capacitatem, tum ad δυσπάθειαν, ne tam facile ictus excipiat, tum ad faciliorem motum, tum denique quia rationis futurum erat domicilium, anima autem ex caelo rotundo infusa est nobis, Non tamen illud est exquisitè globosum, sed quadamtenus oblongum, verticibus geminis extumescens &ad latera vtrinque compressum. Vnus animalium homo, cerebrum habet amplissimum &humidissimum ad animalium functionum varietatem, non enim sine spiritu functiones suas exequitur anima; spirituum materia, sanguis est; copiosus autem sanguis pusillo corpore non concluditur. Faciem soli homini propriam dicunt, vnde Graeci πρόσωπον appellarunt nomine à re ipsa accepto, quia πρόσωθεν ὀπωπe; caeteris animalibus os &rostrum natura dedit. Hic sedem habent audacia, pudor, maiestas, ideo solus homo verecundatur. Huius faciei aspectu terrentur animalia cuncta, quia plures in ea quam reliquo corpore lucent diuinitatis radij. Est porro hoc vnum in ea mirabile, quod cum in facie vultuque nostro sint decem aut non multo plura membra, nullas duas in tot millibus hominum indiscretas effigies cernere liceat. Sunt in homine solo variegati oculi &numerosissimae varietatis, caeteris vero animantibus, excepto equo, in sua specie perpetuo similes; sic boum omnium nigri, ouium aquei, aliorum rufi. Distant oculi hominis sibi interuallo, proportione magnitudinis respectu caeterorum animalium, minimo vt celerius ab altero in alterum transmittantur spiritus. Vni animalium homini deprauanter oculi, vnde cognomina strabonum &paetorum ab iisdem qui altero lumine orbi nascuntur. Palpebrae quadrupedibus in superiore tantùm cilio, volucribus in inferiore; Homo solus si struthiochamelum excipias vtrinque palpebras habet. Nasus homini altior ad decorem, neque alij animalium eminet. Aures homini tantum immobiles &sitae ad latus vtrumque in eadem linea cum