Latin
LIBRI VNDECIMI CAPITA
André Du Laurens, Historia anatomica xlvi
Unproofread scanNot analysed yet
Omnium quadrupedum crura &coxae, ossibus neruoque abundant, carne deficiunt; homo contra, nullam ferè corporis partem carnosiorem habet natibus, tibiis, femoribus. Flectunt quadrupedes crura priora &posteriora, contrario mondo quam homo, nam brachia retrorsum flectit, crura antrorsum. Homo cum ad iusta incrementa peruenit, partem superiorem habet minorem quam inferiorem: priusquam vero adolescat, superiorem maiorem habet, contra quàm caetera animalia: propterea non eodem modo progreditur, sed primum cum infans est, quadrupes reptat, deinde paulatim sese erigit, tandem bipes progreditur. Caeteris animalibus discrimen ossium nullum est, sed omnia à primo ortu per fecta apparent: at pueris sinciput molle est, seroque induratur. Cum caetera animalia nascantur cum dentibus, homo septimo mense dentire incipit. Solus homo terrestrium bipes. Solus ad amussim rectus, crurum beneficio, incedit. Solus homo sedet, tum quia diu stare non potest, vt animalia bruta, quae &quatuor habent pedes, &humi prostrata iacent: duo autem pedes totius corporis mo lem diu sustentare nequeunt; tum quia necessario sedet, ob nobiliorem finem, ad praeclaras artes exercendas, ad contemplationem. Vni homini cutis polita, aequalis, lucida &maxime temperata; caeteris animalibus aut testacea est, aut omnino pilosa, aut mollior, quia tactus, fundamentum est omnium sensuum; itaque in puriore tactu sensus est defoecatior, &phantasmata subtiliora, vnde animae sublimior operatio: propterea ingenij vires ex tactu aestimandas putat Aristoteles secundo de anima. Quàm sit vtilis Anatome ad sui cognitionem. CAP. VMITAQVE homo paruus sit mundus, &eorum omnium, quae vniuersi istius amplissimo sinu continentur, astrorum, meteororum, metallorum, mineralium, vegetabilium, animalium, spirituum semina in se contineat, quisquis seipsum praeclare norit, omnia nouerit, cum in se rerum omnium habeat simulacra. Deum in primis cognoscet, quia ad illius imaginem est efformatus, vnde augustum Dei templum dicitur à Theologis: deinde Angelos, quia cum illis intelligit: postmodum bruta, sentiendi enim &appetendi facultatem cum illis habet communem: vegetat cum plantis: existit cum lapidibus: corporum denique omnium est regula. Propterea sapienter Apollinis oraculo, vt est apud Platonem in Alcibiade, quisque incitatur ad sui cognitionem. Hęc, omnium iudicio, vera est &solida Philosophia. Nam Demonax interrogatus, quando coepisset philosophari, Cum (inquit) coepi meipsum cognoscere. Putabat Socrates furori ac dementiae proximum esse, suprema inquirere &aliena perscrutari, iis ignoratis quae sunt in nobis. Hoc à vetula quadam Thaleti Philosopho Milesio facetè olim exprobratum. Is enim cùm, in consultius oculos ad coelorum contemplationem erigens, in foueam cecidisset: O stulte, exclamauit vetula, quae supra te sunt quaeris, quae vero infra te, imo intra te ipsum sunt, ignoras. Magnifica vero vox, non vetula, sed 14. Pili sub alis. 15. Solus canescit. 16. Coxae &crura carne abundant. 17. Partium flexus dißimilis. 18. Superiorum &inferiorum partium dispar ratio. 19. Discrimen oßium. 20. Solus bipes. 21. Solus rectus. 22. Solus sedet. 23. Solus politam habet entim. Qui seipsum norit, omnia nouerit. Sui cognitio quàm sit vtilis.