# De monocerote seu unicornu 109

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, DAPARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/109

Habet caput suillo haud absimile, dorsum munitum corio durissimo, squamoso & scutulato, cornu gemino, vt iam dictum est, altero pusillo in dorso, altero in nare robustissimoVt autem me ex his difficultatibus expediam, dico Vnicornu & Rhinocerotis cornu longe diuersissima esse. Inter alias enim destillationes pretiosissimas, quintae essentiae, balsami, elixir, auri potabilis, & alias res infiniti valoris, quas in delitijs habet virtuosissimus & verè magnus Hetrurię dux, & ex vniuerso mundo studiose collegit, vtrorumque animalium cornua mihi monstrari curauit, quae inter se valde Rhinocero tis cornu differunt.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
