# De monocerote seu unicornu 11

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, PROEMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/11

Quam materiam multis de causis magna consyderatione dignam & necessariam esse iudicaui, cum uitae humanae plurimum conferat & à Prin cipibus mundoque ferè uniuerso, tanti facta fuerit, ut scriptores & Medici, inter naturae miracula, & nobiliora Antidota, uenenorum perniciem lenientia. Vnicornu primo loco reponere non dubitauerint. Quod cum rarißimum existat, & in thesauris Prin cipum reseruetur, occasionem praebuit scelestis hominibus, ut auaritia ducti in eius locum adulterina quaedam & lapides etiam substituerent, quae deinde probationi subiecta, non sine multorum praeiudicio,

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
