Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 117
Unproofread scanNot analysed yet
Solum Philostratum inuenio, per errorem forsan Asinum Monocerotem, etiam onagrum appellantem, hoc est, Asinum syluestrem, affirmando hunc inueniri circa Phasidem, fluuium Indiae. Esse autem huiusmodi feris in fronte cornu, quo taurorum more, generosissime pugnent. Ex his verò Autoribus praecipuis colligimus, Asinum Indiae &Orygem, ambos Monocerotes, &Asinum syluestrem Indiae, esse; species diuersas, nec vllam proprie Vnicornum aut Monocerotem esse, quem nos praecipue intelligimus. Alij referunt, vt Plinius, Orygem esse speciem caprae syluestris in Lybia, cum cornu vnico, nigro, &instar ferri duro.