Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 121
Unproofread scanNot analysed yet
hoc est, cornutus, eò quod ex ipsius corpore, cornicula saepe quadrigeminaemineant; ob quam rationem idem nomen, Aspidi quoque, Cenchriae &Ammoditę conuenit. Quemadmodum sunt etiam nonnulla animalculala volatilia, quaedam vnicornia, quaedam bicornia instar magnae cicadae, coloris fului, cum duobus cornibus politis, quod ad ramos &extremitates cornibus ceruorum non absimilibus, longitudinis digiti dimidij, &mobilibus, instar furcinulae diuisis, quae vt ex fide dignis hominibus accepi, conuulsioni flatulentae; a proprietate mirabiliter resistunt, si manu solum conclusa hęc quispiam teneat. Ex quibus omnibus autoritatibus, &tanta diuersorum animalium varietate, perspicuè apparet, vocabulum hoc MONOGERO TIS, aut si Latine vertere velimus V NICORNV, pro epitheto conmuni accipi, equis, bob. asinis, capris, bestijs marinis, serpentibus, &alijs animalibus vnicornibus conuenienti, quemadmodum Vnicorne &Bicorne appellamus animal, duo aut 3 cornua gerens.