# De monocerote seu unicornu 121

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, DAPARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/121

hoc est, cornutus, eò quod ex ipsius corpore, cornicula saepe quadrigeminaemineant; ob quam rationem idem nomen, Aspidi quoque, Cenchriae & Ammoditę conuenit. Quemadmodum sunt etiam nonnulla animalculala volatilia, quaedam vnicornia, quaedam bicornia instar magnae cicadae, coloris fului, cum duobus cornibus politis, quod ad ramos & extremitates cornibus ceruorum non absimilibus, longitudinis digiti dimidij, & mobilibus, instar furcinulae diuisis, quae vt ex fide dignis hominibus accepi, conuulsioni flatulentae; a proprietate mirabiliter resistunt, si manu solum conclusa hęc quispiam teneat. Ex quibus omnibus autoritatibus, & tanta diuersorum animalium varietate, perspicuè apparet, vocabulum hoc MONOGERO TIS, aut si Latine vertere velimus V NICORNV, pro epitheto conmuni accipi, equis, bob. asinis, capris, bestijs marinis, serpentibus, & alijs animalibus vnicornibus conuenienti, quemadmodum Vnicorne & Bicorne appellamus animal, duo aut 3 cornua gerens.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
