Latin
DAPARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 128
Unproofread scanNot analysed yet
cipuè quae per similitudinem rebus imponuntur, licet speciem non varient, occasionem tamen errandi illi praebent, qui non probe animaduertit: quemadmodum his vocabulis vulgaribus Lionsanto &Lioncorno, accidit, ex quorum cognatione aliquis in eam opinionem venire posset, quod sint Leonum species. Hoc verum esse scilicet, quod Aelianus, &fortè alius quidam autor, vnam solam speciem sub diuersis nominibus Equi, Asini &Cerui, intelligere potuerint, ex Aristotele, &omnibus quasi reliquis scriptoribus patet, qui hoc animal rarò inueniri affirmant.