# De monocerote seu unicornu 128

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, DAPARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/128

cipuè quae per similitudinem rebus imponuntur, licet speciem non varient, occasionem tamen errandi illi praebent, qui non probe animaduertit: quemadmodum his vocabulis vulgaribus Lionsanto & Lioncorno, accidit, ex quorum cognatione aliquis in eam opinionem venire posset, quod sint Leonum species. Hoc verum esse scilicet, quod Aelianus, & fortè alius quidam autor, vnam solam speciem sub diuersis nominibus Equi, Asini & Cerui, intelligere potuerint, ex Aristotele, & omnibus quasi reliquis scriptoribus patet, qui hoc animal rarò inueniri affirmant.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
