# De monocerote seu unicornu 135

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, SCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/135

Cui multi alij probati Autores, praecipuen Aedianide vero Aelianus li. 16. ca. 20. astipulantur, scriptio. quo loco pulcherrimam describit histo riam, quae cum propositio nostro plurimum inseruiat, propterea totam referre necesse est. Montes esse dicunt, in intimis regionibus Indiae, asperrimos & feris refertos: vbi quae apud nos bestiae domesticae sunt, feras aiunt esse, vt oues, canes, capras, boues, & per se & sua sponte errare, ab omni cura pastoritia exolutas.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
