Latin
SCRIPTIO
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 136
Unproofread scanNot analysed yet
Earum quidem ferarum innumerabilem multitudinem, infinitatemque, &Historici &Indorum Sapientes testantur: Inter quas Brachmanes etiam numerandi qui hoc idem sentiunt In ijs Mono cerotem, quem vocant Cartazonon, numerant eumque magnitudine ad confirmatae aetatis equum accedere dicunt, iubaque pręditum &pilis fuluis esse: pedum bonitate &totius corporis celeritate excellere, atque similiter vt Elephantes, pedum digitis in diuisis esse: tum apri caudam habere: inter supercilia cornu vno, eodemque nigro, non lęui qui ept dem, sed versuras quasdam naturales hui habente, atque in acutissimum mucronem desinente ornatum existere: omniumque maximè animalium absonam vocem &contentam emittere: &ad alias quidem bestias ad se accedentes, mansuescere, cum gregalibus verò suis imi pugnare.