# De monocerote seu unicornu 136

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, SCRIPTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/136

Earum quidem ferarum innumerabilem multitudinem, infinitatemque, & Historici & Indorum Sapientes testantur: Inter quas Brachmanes etiam numerandi qui hoc idem sentiunt In ijs Mono cerotem, quem vocant Cartazonon, numerant eumque magnitudine ad confirmatae aetatis equum accedere dicunt, iubaque pręditum & pilis fuluis esse: pedum bonitate & totius corporis celeritate excellere, atque similiter vt Elephantes, pedum digitis in diuisis esse: tum apri caudam habere: inter supercilia cornu vno, eodemque nigro, non lęui qui ept dem, sed versuras quasdam naturales hui habente, atque in acutissimum mucronem desinente ornatum existere: omniumque maximè animalium absonam vocem & contentam emittere: & ad alias quidem bestias ad se accedentes, mansuescere, cum gregalibus verò suis imi pugnare.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
