Latin
RECENTIORVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 151
Unproofread scanNot analysed yet
lisVt vero meam sententiam proferam licet ambobus his scriptoribus multha tum fidei tribuam, vt qui peregrinando multos annos inillis regionibus consumpserint: minime tamen affirmare possum, animal ab illis descriptum, verum vnicornum existere eo quod nulla ex illis descriptionibus illi correspondeat, quàm nos vt veritati consentane am probauimus. Variat enim in primo genere, non existente animali equo simili, neque ceruo, imò magnitudinis intusitatę, quod careat illa agilitate &velocitate qua Vnicornu praeditum est, quin potius pigrum sit, &instar porci luto delectetur. Insuper quod ad colorem cornu, minus quoque conueniunt, qui illud nigrum esse asserunt. Propterea cum in India variae species animalium vnicornium, vtpote, vaccarum, taurorum, equorum, asinorum &caprarum, prout dictum est, inueniantur, hoc quoque animal, de quo sermo est, speciem quandam diuersam esse existimo, quae cum nobilitate &praestantia omnes reliquas totius Indiae superet, propterea verisimile est, singulas nationes, hanc vel illam speciem hoc nomine appellare, &quamlibet, suam pro vero Vnicor. num habere.