# De monocerote seu unicornu 155

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RECENTIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/155

Nec absurdum erit, consyderatis notis omnibus ipsi attributis (esse scilicet eiusdem ferè magnitudinis cum Elephante, ad motum iners, de forme, cum capite porcino) existimare, verum Rhinocerotem esse, quem ijsdem quasi notis superius descripsi mus, & pro Vnicornu refutauimus. Quod ad illos qui nostra aetate huius animalis mentionem fecerunt, Ludo-Ludouicus Cadamustus. uicus Cadamustus in suae nauigationis descriptione cap 50 narrat, in quadam Noui mundi parte reperiri Vnicornes qui viui capiantur. Quia vero hic autor exquisitiorem descriptionem non adfert, nec suum iudicium inter Ludouicus ponit, ideo ad Ludouici Vartoman-Vartomannus. ni descriptionem accedo, qui in itine re suo Aethiopico, clarissime hoc animal, cum omnibus signis ipsi conuenientibus, ab antiquis illi attributis de scribit.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
