# De monocerote seu unicornu 158

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RECENTIORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/158

Haec relatio licet bona sit, duo tamen aut tria declaranda erunt, in quibus hic Autor differt in ijs quae à Plinio & Aeliano scripta sunt. Primum est, quia forte breuitatis studio non refert, vtrum cornu politum, aut striatum, & quo colore praeditum sit. Qua negligentia taxandi sunt fere omnes scriptores, post tergum nonnunquam relinquentes aliqua, eaque praecipue, quae ad ipsorum professionem non spectant.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
