# De monocerote seu unicornu 16

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RANDIS VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/16

RANDIS VIRIBVS & vsu. Pars Prima. VTRVM SIT Vnicornu. N omnibus rebus dubijs declarandis & resoluendis, ante omnia inquirendum est, Vtrum res aliqua sit vel non sit. Praesupposito enim primo hoc fundamento, ordine quodam, consequenter declaratur, quod sit, quomodo sit, & cur sit. Vulgo sub hoc nomine Vnicornu, intelligit feram quandam, his regionibus incognitam, quae in locis admodum longinquis nascatur, cum vnico cornu in fronte, ab Antiquis in summo pretio habito, & à Principibus diligenter inuestigato eò quod mirum in modum venenis aduersetur. Vnde à Graecis Monoceros, à Latinis similiter Vnicornu appellatum fuit.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
