Latin
RECENTIORVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 161
Unproofread scanNot analysed yet
scilicet esse &solidum, concauitatis expers. Vbi similiter affirmo, non esse intelligendam eam nigredinem, quae in cornu Rhinocerotis &Bufali apparet: sed nigrum appellatur, respectu propriae substantiae cornu, quae prorsus alba est, ita vt sit fuscum, &eundem colorem referat, quem ceruinum cornu repręsentat, praeterquam quod in tractando, dum multorum manus pertranseunt, vernicem naturalem amittunt, quem in exteriore superficie sortita sunt, &à calore buxeo ad album declinant, quem ideò Solinus cum alijs purpureum, minimè nigrum appellat.