Latin
RECENTIORVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 163
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet Elephanti pedes sint ro tundi &callosi, nihiloninus aliquo tamen modo diuisionem in vngulis sortiuntur, ratione cuius ab animalibus, solidis vngulis praeditis, differunt: quàm differentiam, maiore cum proportione, Vartomanus notare voluit, assimilando vngues vnicornium a se visorum vnguibus caprinis. Verum quid opus est in his differentijs occupatos esse? vt ingenue fatear, quęnam historia, aut cuius rei descriptio, animalium praecipue, petrarum, plantarum apud vllum autorem, extat, in quibus in omnibus ad vnguemi conueniant, ita vt nulla inter eos diuersitas existat?