Latin
DE VERIS VNICOR
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 172
Unproofread scanNot analysed yet
Vnicornu Argentinense, in sacrario cathedralis ecclesię asserua Cornu Potum (prout Autor quidam illius loci loniae Regis scribit, qui se illud manibus contrectasse &diligenter consyderasse affirmat) longitudine procerum hominem aequat &paulo crassius est, quàm quis vna manu complecti queat. Solidum est per totam ipsius substantiam &sine aliqua fissura, lineis illis exiguis exceptis, quae circumcirca pulchre illud circumdant. Tantae grauitatis est vt vix quispiamsibi imaginari possit, qua ratione fieri queat, vt eiusmodi animal, hoc in fronte gestare possit. Expers est omnis odoris, Colorem habet ebori inueterato similem, qui à pallido ad flauum tendit. Haec ille. Vnde ego hoc verissimum Monocerotis cornu esse iudico cum quo reliqua etiam omnia Monocerotis cornua conferri &comparari debeant, sine defectu, sine arte, &sine vllo ornatu existens.