# De monocerote seu unicornu 177

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, DE VERIS VNICOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/177

Vt enim relinquamus, huic cornu deficere conditiones vero cornu Monocerotis attributas, si exterius pallidum, intus album existit, duorum cubitorum longitudine, ornatum & iri circumuolutionibus illis destitutum, quod odorem musci spiret si praesertim igni applicetur, apparet certè tit haec attributa longissime ab Vnicornu dissare, quod sua natura omni odore & sapore carere affirmant Forte verò aliqua solutio suppetit, si dica. mus hoc Cornu olim praeparatum & cum eiusmodi rebus odoriferis sepultum fuisse, quarum ratione odorem aliquem sibi acquisiuerit.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
