Latin
RANDIS VIRIBVS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 18
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi consideratione dignum est, paruam illam notitiam, quae hactenus in vniuersa Europa habita fuit, non aliunde processisse, quam per populos barbaros &rudes, qui nihil aliud referre potuerunt, praeterquam quod oriatur in desertis, &quod solitarium incedat, &per loca inaccessibilia ambulet, &propterea rarò in conspectum veniat. Argumentum euidens illis quoque populis certò non constare quid Vnicornu sit: sed suspicionem praebet, quod sub praetextu huius animalis, rem fabulosam delinearint.