# De monocerote seu unicornu 18

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RANDIS VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/18

Vbi consideratione dignum est, paruam illam notitiam, quae hactenus in vniuersa Europa habita fuit, non aliunde processisse, quam per populos barbaros & rudes, qui nihil aliud referre potuerunt, praeterquam quod oriatur in desertis, & quod solitarium incedat, & per loca inaccessibilia ambulet, & propterea rarò in conspectum veniat. Argumentum euidens illis quoque populis certò non constare quid Vnicornu sit: sed suspicionem praebet, quod sub praetextu huius animalis, rem fabulosam delinearint.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
