# De monocerote seu unicornu 181

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, DE VERIS VNICOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/181

Quo dte loco, si consyderata longitudine & lei crassitie huius cornu, ex proportione Geometrica perpenderimus magnisbu tudinem capitis, sustinentis & gestansilsi tis tam vastum cornu, & inde coniectuest m ram de qualitate & quantitate totius corporis, fecerimus, fateri cogemur, hoc animal sua magnitudine aequare nauem, nedum Elephanto par esse desd buisse, quamuis nemo ex Autoribus verum Monocerotem, equo aut grandiori ceruo maiorem esse tradat; Adeò vt in tanti viri gratiam libentius & facilius asseuerem, hoc cornuos aut spinam, monstri alicuius marini, inusitatae magnitudinis fuisse, quibus mare Germanicum, quod ad Boream vsque se extendit, valde abundat, qua etiam nonnunquam in mari humiliore videntur, in quo deficiente aqua nec animalibus his diutius se sustinere valentibus, vtpote naturę ipsoi loco improportionato, in littus ali quod eijciuntur, aut in fauces magni alicuius fluuij se pręcipitant, vbi breui temporis spacio pellem & ossa, pro raro naturę spectaculo relinquunt.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
