# De monocerote seu unicornu 186

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, DE VERIS VNICOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/186

Huic enim omnes notę conueniunt, quas Aelianus & Solinus illi attribuunt, vtpote quod sit substantia solidum, vniforme, album, exterius certis lineamentis ornatum, quę à sum mitate ad basim vsque reuoluuntur. Crassitie malum aureum non excedit. Etenim è media parte vnicornu desumptum est, qua sumitatem versus tendit; & propterea aliqualem concauitatem interius habet, quàm necessaVnicornu riò in omnibus vnicornibus reperiri papae. credo. Fragmentum aliud huic simile in Pontificis Maximi Repositorio, in Palatio Vaticano vidi: Inde aliud & pretiosissimum, cuius possessor erat Vnicornu Illustrissimus Cardinalis Tridentinus, Cardinalis Tridentini quae crassissima sunt, ita vt quodlibet illorum, eandem crassitiem cum cornu bubulo crasso obtineat, exterius rude & pallidum strijs distinctum, substantiae densae & aequalis, cum infima pars cornu existat. Cui demum Poculum conferri potest poculum pretiosissipretiosissi mum Carmum, ex vnicornu factum; Illustrissidinalis Ale xandrini ex mi & Reuerendissimi Cardinalis AleVnicornu xandrini, à Portugallię Rege dono ipsi constans. oblatum, cuius forma sola, manifestae nobilitatis signum ostendit, cum constent, ex cornu claro & eboris in modum polito, colore qui in albo pallescit, nec largius est quàm vt ambarum manuum duo primi digiti illud possint shi cingere & amplecti. Alia quoque Monocerotis cornua, partim integra, par tim fracta, varijs in locis extare fama son est.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
