# De monocerote seu unicornu 19

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RANDIS VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/19

Quod vlterius confirmatur, eò quod Autores, qui omnium primi huius animalis, mentionem fecerunt, non fue rint Authentici. Primus enim qui de Vnicornu aliquid literis prodidit (quantum ex Plinij scriptis intelligi tur in l. 8. cap. 12.) fuit Ctesias, quem Aristoteles in libro 8. de historia animalium, capite 28. apertè, Autorem nullius ferè fidei, vocat. Quod alij postea fide careant, perspicueè apparet. Philostratus enim, ex posterioribus Graecis vnus, nugis se multum oblectauit, cui librum etiam eiusmodi miraculis ornare placuit. Et licet videatur, quod Aelianus paulò accuratius scribere deberet praecipuè cum historiam animalium conscripserit; nihilominus illum dubitasse videmus, praeponendo semper hos terminos; ferunt ita praedicant, vel intelligitur. Quae etiam causa fuit, quod ipse, & qui illum imitati sunt omnes, diuerso modo de hoc animali, locuti sunt. Vnde cum nihil certi de hoc animali inueniatur, cumque Autores ex ore aliorum scribant, coacti fuerunt pro varia informatione, quam vnusquisque habuit, omnes diuerso quoque modo scribe re.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
