Latin
PARS
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 197
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet Dioscoridemcommendauerit, qui omnium perfectissime tractatum de materia medicamentorum confecerit, nihilomi nus ipsum quoque censura aliqua indiart gere cognouit. Nec hodie prudentes homines desunt, qui eandem reforma tionem in omnibus alijs medicamen tis, etiam compositis desyderanti ob plurimas vires illis attributasi, quae cum experimentis postea non respondeant, sunt in causa vt reliquis etiam fides derogetur. A pari, quod si in rebus medicis, in continuo vsu versantibus, semper &etiamnum hodie, in bo nis Autoribus extranea aliqua inuenta sunt, multo minus admirari debemus si idem Vnicornu accidat, quod alia hactenus censura caruit, praeterquàm illa quae à vulgo &tempore fuit adhibita, quod progressione longiore, ob negligentiam, obscuritatem &confusionem rebus etiam clarissimis inducit.