# De monocerote seu unicornu 20

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RANDIS VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/20

Idem affirmare licet de his qui hoc nostro tempore, de Vnicornu, siue audita, seu tradita seu animo ad voluptatem & arbitrium concepta scripserunt, cum nullus illorum hodie sit, qui profiteatur, visum sibi eiusmodi animal, & vix duos reperias, qui sibi consentiant, seu in corporis, seu in mo rum & conditionum eius descriptione. Quidam enim dicunt esse equum, alij asinum, nonnulli ad instar cerui; alij instar Elephantis: Non desunt qui affirmant, quod Vnicornu sit alia quae dam species à praedictis diuersa quorum nonnulli ponunt duas, alij tres, & plures species. Sunt qui referant Vnicornu praeditum esse vnguibus integris, equorum in modum: Alij dicunt, quod ad modum caprae fissos vngues habeat: alij solidos quales habet Elephas. Nec solum Autores in describendo hoc animali dissentiunt verùm etiam in cornu depingendo multum inter se variant. Horum enim alij colorem ei tribuunt nigrum; alij balium obscurum, quod versus frontem sit album, in apice nigrum. Alij tradunt, illud superne puniceum esse, vel potius fuluum. Alij faciunt illud ipsum politum, alij scabrum, sicut cornua ceruorum: Alij sincerum & purum: Alij contortum & striatum, à basi ad apicem vsque, testudinis more & laboris pulcherrimi. Iidem quoque in longitudine & latitudine variant.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
