Latin
TVTES RERVM OMNIVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 201
Unproofread scanNot analysed yet
TVTES RERVM OMNIVM proficiscantur. hilbquio Iquet igitur ex naturabus principijs, operationes omnes &virtutes, cuiuscunquerei, a forma prodire &originem ducere, quae in me formam ori. dio &in centro (vt ita dicam) cuiusginem cuncunque rei creatae residet, &dat esse, ctarum operationum e rem conseruat, &operationum cunxstere. ctarum autor est. A qua possea diffe rentiae formales dependent, quae quasi ipsius formae ministrae existunt, aliquae plus, aliae minus intrinsecae, aut propinquae, &hinc ad qualitates ele mentares &accidentia exteriora vsque peruenitur. Adeo, vt omnes operatio nes in quacunque re repertę, alię &quidem altiores &nobiliores, a forma im mediate dependeant, vtpote primo agente, &quasi omnium operationum regina: Aliae à suis differentijs dependent, quae tanto nobiliores existunt quanto principio suo viciniores sunt: &demùm alię ex qualitatibus elemen taribus &manifestis oriuntur, quemadmodum sunt, calidum, frigidum, humidum, siccum, quae omnibus rebus compositis insunt. In quibus vltimis virtutibus, quę immediatè à qualitatibus hascuntur, omnis quasi scientiarum nostrarum certitudo consistit, eo quod sensu pateat, quamlibet rem calidam aptam esse calefacere, frigidam refrige rare, humidam humectare, &siccam siccare, &consequenter prout hae 4 qualitates, hoc vel illo modo, &in diuersis gradib in quacunque re inueniuntur variè quoque operationes prodeut. Et huc vsque nemmo ferè decipi potest.