# De monocerote seu unicornu 201

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, TVTES RERVM OMNIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/201

TVTES RERVM OMNIVM proficiscantur. hilbquio Iquet igitur ex naturabus principijs, operationes omnes & virtutes, cuiuscunquerei, a forma prodire & originem ducere, quae in me formam ori. dio & in centro (vt ita dicam) cuiusginem cuncunque rei creatae residet, & dat esse, ctarum operationum e rem conseruat, & operationum cunxstere. ctarum autor est. A qua possea diffe rentiae formales dependent, quae quasi ipsius formae ministrae existunt, aliquae plus, aliae minus intrinsecae, aut propinquae, & hinc ad qualitates ele mentares & accidentia exteriora vsque peruenitur. Adeo, vt omnes operatio nes in quacunque re repertę, alię & quidem altiores & nobiliores, a forma im mediate dependeant, vtpote primo agente, & quasi omnium operationum regina: Aliae à suis differentijs dependent, quae tanto nobiliores existunt quanto principio suo viciniores sunt: & demùm alię ex qualitatibus elemen taribus & manifestis oriuntur, quemadmodum sunt, calidum, frigidum, humidum, siccum, quae omnibus rebus compositis insunt. In quibus vltimis virtutibus, quę immediatè à qualitatibus hascuntur, omnis quasi scientiarum nostrarum certitudo consistit, eo quod sensu pateat, quamlibet rem calidam aptam esse calefacere, frigidam refrige rare, humidam humectare, & siccam siccare, & consequenter prout hae 4 qualitates, hoc vel illo modo, & in diuersis gradib in quacunque re inueniuntur variè quoque operationes prodeut. Et huc vsque nemmo ferè decipi potest.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
