Latin
TVTES RERVM OMNIVM
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 207
Unproofread scanNot analysed yet
tesoccultas Vnicornu, omnes ferè sunum origo, perstitiones, vanitates &figurae quoque, quae à nonnullis Sapientibus illis fuerunt assignatae, oriuntur. Quicquid enim virtutis rei alicui tribuitur, dum modò potentias sensitiuas non transcendat, experientia cuiusuis probari &causa inuestigari potest, vtrum res sit calida, frigida, vel alia qualitate praedita. Vbi verò altius penetramus, intellectus mox comitem perdit, sensum scilicet; &quemadmodum aliquem per tenebras ambulantem, sensim incedere oportet? ita intellectum ad res cognoscendas, coniectura vti Qua ratione coniectura necesse est: Quae quotiescunque à iudifallatur. cio sano &bene in illa professione fundato, ducitur, ad illam tandem notitiam peruenit, quę sua natura nobis erat cognitu impossibilis, nec datur re gressus. Quoniam vero econtra, infinita stultorum turba, &longe maior numerus deprauatorum hominum existit, qui veritatem, varijs ipsorum imaginationibus &falsis inuentionibu.