# De monocerote seu unicornu 21

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RANDIS VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/21

Recentiores videntes tantam confusionem opinionum, recurrunt ad experientiam, contemplando multos Vnicornes qui hinc inde in thesauris principum videntur: nec minus tamen isti remanent confusi & conuicti conspicientes, nec haec cornua vno & eodem modo se habere, sed in quibusdam conuenire cum scriptis Antiquorum, in quibusdam verò variare. Promissiones quoque magnificę & virtutes incredibiles, quas huic Vnicornu tribuunt, suspicionem alicui mouent vt credat, famam tantum popularem esse, quae vlterius disseminata increbuerit, & veri speciem obtinuerit.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
