Latin
PROPRIETATES
Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu 232
Unproofread scanNot analysed yet
Cui rei ego quoque, ex Romanorum fide dignorum, relatione testimonium hiat perhibere possum, qui in multis locis, hui Calabriae praeserim, eiusmodi lapides effodi, affirmant, in quibus circulatores illum conquirant, &vulgo har credulo, pro Vnicornum obtrudant, taleque esse facili negotio persuadeant, eo quod lapidum illorum minera, sit instar ossium adustorum squamosorum &siccorum, qui iniectione in aquam quasi bullas producunt, quod signum proprium &infallibile veri Vnicornu esse existimant.