# De monocerote seu unicornu 25

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, RANDIS VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/25

In dedicatione Amphiteatri Imperatoris Diocletiani, ex omnibus oris conducta fuit magna copia bestiarum variarum: verùm non legitur, quod maior fuerit adhibita diligentia, in conquirendis bestijs quam tempore Gordiani, qui cum triumphare de Persis decreuisset, & celebrare ludos seculares anni gloriosissimi, qui fuit millesimus ab aedificatione Romae, quae postea celebrauit Philippus, primus Imperator Christianus, ipsius in imperio sucessor, sibi proposuisset, curauit venari Elephantes, Alces, Tigrides, Leones, Leopardos, Hienas, Camelopardos, Onagros, Equos syluestres & alia genera variorum animalium, Inter quę miru dignum videtur, desideratum fuisse Vnicornu, si modò in illis locis inueniretur, prout affirmatur. Idque eò amplius, quia tunc tem poris habebatur pro animali tam generoso, & propterea tantò spectaculo digno, prae alijs animalibus quae vnquàm fuerunt. Quod pariter signum est, non inuentum fuisse. Propter has igitur & alias rationes, firmiter concludi potest Vnicornu nec in rerum natura existere, nec vllibi locorum reperiri.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
