# De monocerote seu unicornu 256

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, NVADVERSVS OMNIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/256

quod sit calidum: igitur solum venenum, ex qualitatibus frigidis constans, debilitabit, nec calido resistet. Si verò ex vi propria operatur, vt hoc aut occulta quadam conuenientia, aut inconuenientia quàm cum veneno habeat fiat necesse est, quas Gręci Sympathian & Antipathian appellant, & propterea qua ratione cum vno veneno conueniet, eadem cum alio discrepabit: Aut se vni opponet, alij vero non: alias dato, minime vero concesso, vt vna & eadem res, duos contrarios effectus ęqualiter producere valeat, vniuersus naturae ordo peruertetur.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
