# De monocerote seu unicornu 26

Andrea Bacci, De monocerote seu unicornu, FVNDAMENTA ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/andrea-bacci/de-monocerote-seu-unicornu/26

FVNDAMENTA ET RESPONSIONES QVIbus praedictae rationes euertuntur. Vm dubia in omnibus re bus veritati viam aperire soleant; propterea omnes rationes adducere volui quae dubiae videbantur pro Vnicornu. Vnde contrariae opinionis sectatores laudem apud me merentur, dummodo non passi fuerint se duci ab obstinatione, vt communi opinioni, huc vsque tam celebri, se opponerent: sed solo sciendi desyderio ducti fuerint, & solummodò eo fine disputare voluerint, vt eò clarius veritas possit elici et cognosci, sicut spe ro me facturum in hac materia. Propterea ad soluenda hęc dubia me accingo. Et primò sapientium virorum testimonio constat, rumorem publicum rarò falsum esse, & satis euidens argumentum rem se habere, existere, si pręsertim confirmetur & approbetur cum ratione, nec ab hominibus vulgaribus. Quod nunc de Vnicornu euenit. Licet enim sit fera extranea, & in remotissimis regionibus nascatur, fama tamen antiquissima & communi omnium nationum consensu, passim iactatum est, quod reuera in rerum natura existat. Nec quisquam mihi potest obijcere quod hic rumor fuerit popularis, cui parum fidei sit tribuendum.

---

Andrea Bacci (with Wolfgang Gabelkover), De monocerote seu unicornu. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
